< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

LVI

Isaiae LVI, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 56)

   1 Haec dicit Dominus: "Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur".
   2 Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum.
   3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: "Separatione dividet me Dominus a populo suo". Et non dicat eunuchus: "Ecce, ego lignum aridum".
   4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: "Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum,
   5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
   6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum,
   7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis".
   8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: "Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius".
   9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.
   10 Speculatores eius caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem;
   11 et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
   12 "Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com