< Previous
Index
Next >

Epistula ad Romanos Epistula Sancti Pauli

XI

Romanos XI, Nova Vulgata 
(Latin version of Romans chapter 11)

   1 Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
   2 Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
   3 "Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam".
   4 Sed quid dicit illi responsum divinum? "Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal".
   5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
   6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
   7 Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
   8 sicut scriptum est: "Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem".
   9 Et David dicit: "Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis.
   10 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva!".
   11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
   12 Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
   13 Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
   14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
   15 Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
   16 Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
   17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
   18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
   19 Dices ergo: "Fracti sunt rami, ut ego inserar".
   20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
   21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
   22 Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
   23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
   24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
   25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
   26 et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: "Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob;
   27 et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum".
   28 Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
   29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
   30 Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
   31 ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
   32 Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
   33 O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
   34 Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
   35 Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
   36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com