< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CCXXIX

Liber V Psalmus CCXXIX, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 129)

   1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,
   2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.
   3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.
   4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.
   5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
   6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;
   7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.
   8 Et non dixerunt, qui praeteribant: "Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com