Index
Next >

Liber Psalmorum

I

Liber I Psalmus I, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 1)

   1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
   2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.
   3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
   4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
   5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.
   6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com