< Previous
Index
Next >

Prophetia Malachiae

II

Malachiae II, Nova Vulgata 
(Latin version of Malachi chapter 2)

   1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
   2 Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
   3 Ecce ego abscindam vobis brachium et dispergam stercus super vultum vestrum, stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos secum;
   4 et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
   5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
   6 Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate.
   7 Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
   8 Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum;
   9 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege.
   10 Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
   11 Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni.
   12 Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
   13 Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
   14 et dicitis: "Quam ob causam?". Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
   15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.
   16 Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.
   17 Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: "In quo eum facimus laborare?". In eo quod dicitis: "Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent"aut: "Ubi est Deus iudicii?".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com