< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XXI

Isaiae XXI, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 21)

   1 Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.
   2 Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.
   3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.
   4 Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.
   5 Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.
   6 Haec enim dixit mihi Dominus: "Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.
   7 Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu".
   8 Et clamavit speculator: "Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.
   9 Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum". Et respondit et dixit: "Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram".
   10 Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.
   11 Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: "Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?".
   12 Dixit custos: "Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite".
   13 Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.
   14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:
   15 a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.
   16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: "Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
   17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com