< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XVII

Isaiae XVII, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 17)

   1 Oraculum Damasci." Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum.
   2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
   3 Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.
   4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet;
   5 et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
   6 Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae", dicit Dominus Deus Israel.
   7 In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;
   8 et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.
   9 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio,
   10 quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis.
   11 In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit.
   12 Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt.
   13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.
   14 In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com