< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XII

Isaiae XII, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 12)

   1 Et dices in die illa: "Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.
   2 Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem".
   3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
   4 Et dicetis in die illa: "Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.
   5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra.
   6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com