< Previous
Index
Next >

Actus Apostolorum

IV

Actus IV, Nova Vulgata 
(Latin version of Acts chapter 4)

   1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei,
   2 dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis;
   3 et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
   4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
   5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem,
   6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,
   7 et statuentes eos in medio interrogabant: "In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos?".
   8 Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: "Principes populi et seniores,
   9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
   10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
   11 Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
   12 Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri".
   13 Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
   14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
   15 Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem
   16 dicentes: "Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;
   17 sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum".
   18 Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.
   19 Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: "Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;
   20 non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui".
   21 At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;
   22 annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
   23 Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
   24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: "Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
   25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
   26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius".
   27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
   28 facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.
   29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
   30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu".
   31 Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
   32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
   33 Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
   34 Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,
   35 et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
   36 Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis - quod est interpretatum filius Consolationis - Levites, Cyprius genere,
   37 cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com