< Previous
Index
Next >

Liber Primus Samuelis

XXI

I Samuelis XXI, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Samuel chapter 21)

   1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.
   2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: "Quare tu solus et nullus est tecum?".
   3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: "Rex praecepit mihi negotium et dixit: "Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim"; pueris vero condixi in illum et illum locum.
   4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris".
   5 Et respondens sacerdos David ait ei: "Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus?".
   6 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: "Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora".
   7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
   8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
   9 Dixit autem David ad Achimelech: "Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat".
   10 Et dixit sacerdos: "Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo". Et ait David: "Non est huic alter similis; da mihi eum".
   11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
   12 Dixeruntque ei servi Achis: "Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: "Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua"?".
   13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
   14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam.
   15 Et ait Achis ad servos suos: "Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?
   16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam?".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com