< Previous
Index
Next >

Liber Primus Maccabaeorum

VI

I Maccabaeorum VI, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Machabees chapter 6)

   1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro
   2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
   3 Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate.
   4 Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.
   5 Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae,
   6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt,
   7 et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius.
   8 Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
   9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
   10 Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: "Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine
   11 et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea!
   12 Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa.
   13 Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena".
   14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum;
   15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
   16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
   17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.
   18 Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium.
   19 Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
   20 Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas.
   21 Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel
   22 et abierunt ad regem et dixerunt: "Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros?
   23 Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius;
   24 et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.
   25 Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos;
   26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt.
   27 Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos".
   28 Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant;
   29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii.
   30 Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium.
   31 Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.
   32 Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
   33 Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
   34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium.
   35 Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.
   36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea.
   37 Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius.
   38 Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus.
   39 Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.
   40 Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate.
   41 Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis.
   42 Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
   43 Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;
   44 et dedit se, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum.
   45 Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc;
   46 et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
   47 Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis.
   48 Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion.
   49 Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae.
   50 Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam.
   51 Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula.
   52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos;
   53 escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis.
   54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
   55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret,
   56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia.
   57 Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: "Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni.
   58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
   59 et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec".
   60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
   61 Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione.
   62 Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro.
   63 Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com