< Previous
Index

Wisdom



, chapter 16, Vulgate and King James Version

Chapter 16

Vulgate


   1 Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt.
   2 Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram:
   3 ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam.
   4 Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
   5 Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit,
   6 sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
   7 Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem.
   8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo.
   9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari;
   10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
   11 In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia.
   12 Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
   13 Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis.
   14 Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est.
   15 Sed tuam manum effugere impossibile est:
   16 negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti.
   17 Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum.
   18 Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
   19 Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet.
   20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum.
   21 Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.
   22 Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans;
   23 hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est.
   24 Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
   25 Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,
   26 ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat.
   27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,
   28 ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare.
   29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua.

King James Version

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com